Latin
Book 8, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.58
Not analysed yet
est autem omne κακόζηλον utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.