# Institutio Oratoria 8.3.59-63

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.3.59 to 8.3.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.59

sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον quod male collocatum, id κακοσύνθετον vocant. sed de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμὸς quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas. Cui simile vitium est apud nos, si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat. id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat. ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est. eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus. magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare. non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi. sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodammodo verbis depingitur: constitit in digitos extemplo arrectus uterque et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
