# Institutio Oratoria 8.3.81-84

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.3.81 to 8.3.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.81

vagi per siluas ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit. quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere. huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter. ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus. hoc male imitantes sequitur obscuritas. vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασις, altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam dicit, altera, quae etiam id quod non dicit. prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est. idem , Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
