# Institutio Oratoria 8.3.86-88

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.3.86 to 8.3.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.86

est in vulgaribus quoque verbis emphasis: virum esse oportet, et homo est ille, et vivendum est. adeo similis est arti plerumque natura. non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere; sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi. nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. alia copia locuples, alia floribus laeta. virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet. praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, ἐξεργασία in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
