# Institutio Oratoria 8.4.13-15

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.4.13 to 8.4.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.4.13

nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, an vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus? hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent. quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim. nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
