Latin
Book 8, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 8.4.16
Not analysed yet
obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, tu ,inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. quid fauces et latera ad ebrietatem? minime sunt otiosa; nam respicientes ad haec possumus aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate. ergo ,si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.