# Institutio Oratoria 8.4.17-22

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.4.17 to 8.4.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.4.17

sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem, ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret. idem hoc praestant, quae antecesserunt. nam cum Aeolus a lunone rogatus cavum conversa cuspide montem impulit in latus, ac venti velut agmine facto … ruunt, apparet, quanta sit futura tempestas. quid ? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, levia sunt haec in hoc reo. metum virgarum nauarchus nobilissimae ciuitatis pretio redemit: humanum est. alias , ne securi feriretur, pecuniam dedi: usitatam est. nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? sic quoque solet ex alio aliud augeri: ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria. illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus. non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes. verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
