# Institutio Oratoria 8.4.23-24

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.4.23 to 8.4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.4.23

nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset. quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur. huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis. qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. nam quod illud corpus mente concipiam, cuius trunca manum pinus regit? Quid?

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
