Latin
Book 8, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 8.4.26
Not analysed yet
est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior. potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. nam ,etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur: