# Institutio Oratoria 8.4.26

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.4.26

est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior. potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. nam , etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
