# Institutio Oratoria 8.4.3-7

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.4.3 to 8.4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.4.3

illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie. incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. id aut uno gradu fit aut pluribus et pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum. omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod erat inferius; et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat; cum vero dixerit, prope parricidium necare, supra quod nihil est, adiecit quid dicam in crucem tollere? ita , cum id, quod maximum est, occupasset, necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere. fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso: quo pulchrior alter non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Summum est enim, quo pulchrior alter non fuit; huic deinde aliquid superpositum. tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et quod non est plus maximo, sed quo nihil maius est; matrem tuam cecidisti. quid dicam amplius? matrem tuam cecidisti. nam et hoc augendi genus est tantum aliquid efficere, ut non possit augeri.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
