Latin
8.5.22 to 8.5.28
Quintilian, Institutio Oratoria 8.5.22-28
Not analysed yet
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. de eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: quem neque terra recipit nec mare, pendeat. huic simile in illo, de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: qui haec edit, debet hoc bibere. et in luxuriosum, qui ἀποκαρτέρησιν simulasse dicitur: necte laqueum, habes, quod faucibus tuis irascaris; sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori. alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio; hoc quisquam spectabit a tecto? quasi vero id sit in re tota indignissimum. alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, caput nescio ubi impositum; et de viro forti, bella umbone propellit. sed finis non erit, si singulas corruptorum persequar formas. illud potius, quod est magis necessarium. duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene spectantium, aliorum omnino damnantium; quorum mihi neutrum admodum placet. densitas earum obstat invicem; ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest, quod loco in quem crescat caret, nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet; —ideoque artifices etiam, cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant. facit res eadem concisam quoque orationem; subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant. praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. porro ,ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. quare ,