Latin
Book 8, Chapter 5
Quintilian, Institutio Oratoria 8.5.34
Not analysed yet
ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo. sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant; et, si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem nitor. quare ,sicut possumus, adiiciamus virtutibus; prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.