# Institutio Oratoria 8.5.6

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.5.6

tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut usque adeone mori miserum est? acrius hoc enim quam per se, mors misera non est. et translatione a communi ad proprium; nam, cum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit, servare potui; perdere an possim, rogas? Vertit ad personam Cicero:

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
