Latin
Book 8, Chapter 5
Quintilian, Institutio Oratoria 8.5.7
Not analysed yet
nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. ita ,quae erant rerum, propria fecit hominis. in hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec καθολικὰ vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant), et ne passim et a quocunque dicantur.