# Institutio Oratoria 8.6.28

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.28

est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia. nam , cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi pars auratura. quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus. antonomasia ,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
