# Institutio Oratoria 8.6.40

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.40

cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et augendam orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur. eo poetae et frequentius et liberius utuntur. namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est:

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
