Latin
8.6.47 to 8.6.48
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.47-48
Not analysed yet
hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus. habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius; plerumque apertis permixta est. tota apud Ciceronem talis est: hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id qua ipse naviget. illud commixtum frequentissimum: equidem celeras tempestates et procellas id illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas. nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam miscuit. quo id genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis.