Latin
Book 8, Chapter 6
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.5
Not analysed yet
neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte ac recte modo adscita potest. copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur. transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco id quo proprium est, id eum id quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est. id facimus,