# Institutio Oratoria 8.6.50-51

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.6.50 to 8.6.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.50

quo ex genere coeperis translationis, hoc desinas. multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt; quae est inconsequentia rerum foedissima. ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit. nam illa id agendis causis iam detrita, pedem conferre et iugulum petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen. est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant. ideoque iam id his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
