Latin
Book 8, Chapter 6
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.52
Not analysed yet
est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetae utuntur: dic ,quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo, tres pateat caeli spatium non amplius ulnas? et oratores nonnunquam,