# Institutio Oratoria 8.6.52

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.52

est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetae utuntur: dic , quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo, tres pateat caeli spatium non amplius ulnas? et oratores nonnunquam,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
