# Institutio Oratoria 8.6.53-57

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.6.53 to 8.6.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.53

ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et in triclinio Coam, in cubiculo Nolam. namque et nunc quidem solvuntur et tum erant notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen, nam et cetera si quis interpretetur, intelligas. | eo vero genere, quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant. quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem. quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. et laudis adsimulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius id codice non haberet. et contra: oratores visi sumus et populo imposuimus. aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quae intelligi volunt: quale est in Clodium, integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit. praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus mollioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus. Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent, σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. sunt etiam,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
