# Institutio Oratoria 8.6.65

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.65

quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur. verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quaedam: qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus. at cum decoris gratia traiicitur longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes. nam in duas partes divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
