# Institutio Oratoria 8.6.66-72

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.6.66 to 8.6.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.6.66

poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus. alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis. aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et geminique minantur | caelum scopuli; aut res per similitudinem attollimus, credas innare revulsas Cycladas; aut per comparationem, ut fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam, illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas; vel translatione, ut ipsum illud volaret. crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse. exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset. quod imitatus Cicero illa composuit id Verrem versabatur id Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae id isdem versata locis dicitur. non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
