# Institutio Oratoria 9.1.17-18

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.1.17 to 9.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.1.17

quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert. Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse? quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
