# Institutio Oratoria 9.1.34-39

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.1.34 to 9.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.1.34

est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio; et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio. haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent. eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem: et reliqua, ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi. sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt; aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
