# Institutio Oratoria 9.1.4-9

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.1.4 to 9.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.1.4

est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione. quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, μεταλήμψει, συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ; namque et rebus fit et verbis. Ὀνοματοποιία fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. Περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum, in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. in hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. horum nihil in figuras cadit. nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam. nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum. et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus. optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere. illud tamen notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram. tam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
