Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.17
Not analysed yet
sed ,quanquam generis unius, diversas species habet. est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam praedictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia; quaedam emendatio, ut rogo ,ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.