# Institutio Oratoria 9.2.38-39

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.2.38 to 9.2.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.38

aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios invadimus: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci; sive ad invidiosam implorationem: O leges Porciae legesque Semproniae! sed illa quoque vocatur aversio, quae a proposita quaestione abducit audientem: non ego cum Danais Troianam excindere gentem Aulide iuravi—. Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Caelio.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
