# Institutio Oratoria 9.2.41

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.41

nec solum quae facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset. sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, ιν διατυπώσει verecundior apud priores fuit. praeponebant enim talia, credite vos intueri, ut Cicero, haec , quae non vidistis oculis, animis cernere potestis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
