# Institutio Oratoria 9.2.42-43

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.2.42 to 9.2.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.42

novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: duc , sequor; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime. et post paulo, aspice , inquit, quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo. habet haec figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
