Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.47
Not analysed yet
quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν vocant: non agam tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem; et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et possum dicere.