# Institutio Oratoria 9.2.55-56

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.2.55 to 9.2.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.55

vel alio transeundi gratia: Cominius autem — tametsi ignoscite mihi, iudices. in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit. nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. sed haec exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
