# Institutio Oratoria 9.2.61

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.61

unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
