# Institutio Oratoria 9.2.65-66

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.2.65 to 9.2.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.65

qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in Εἰρωνείᾳ, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur. eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
