Latin
9.2.70 to 9.2.73
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.70-73
Not analysed yet
aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu ,pater, nescis? res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat. sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes. nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia. in summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere. equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset. ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.