# Institutio Oratoria 9.2.76

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.76

cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
