# Institutio Oratoria 9.2.77-80

Quintilian, Institutio Oratoria, 9.2.77 to 9.2.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.2.77

cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt. dicebant enim libenter tales controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat. itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. nam quid impurius, quam retinuisse talem? quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
