Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.81
Not analysed yet
et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. patrem quidam damnavit, optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.