Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.85
Not analysed yet
est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius ,qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater. non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere.