Latin
9.2.89 to 9.2.94
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.89-94
Not analysed yet
ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult. est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: raptor ,nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptae patre suum non exorat, agit cum eo dementia. nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. latro igitur optime, occides ergo? —si potero. remissius et pro suo ingenio pater Gallio, dura ,anime, dura; here fortior fuisti. confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent. et ,qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse. totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud intelligi velle. quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret. et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. at cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae est. atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.