Latin
9.2.99 to 9.2.105
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.99-105
Not analysed yet
levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt. comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera. nescio an orationis potius quam sententiae sit. id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur. et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat. praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit. praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ),adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat. partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.