# Institutio Oratoria 9.3.15-17

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3, lines 9.3.15-9.3.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.15

illud et in consuetudine remansit enimvero. his amplius apud eundem: nam quis te iuuenum confidentissime, quo sermonis initium fit. sed tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. Quod est versum ex illo: quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget.
pleni talibus antiqui sunt; initio Eunuchi Terentius quid igitur faciam? inquit. alius : ain tandem leno? Catullus in Epithalamio, dum innupta manet, dum cara suis est, cum prius dum significet quoad, sequens usque eo.
ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, Tyrrhenum navigat aequor. sed iam vulgatum actis quoque, saucius pectus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
