# Institutio Oratoria 9.3.18

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.18

ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi; potest enim deesse alterum nam. et apud Horatium illud, Fabriciumque , hunc et intonsis Curium capillis. sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram; accede ad ignem, iam calesces plus satis. plus enim quam satis est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
