Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.43
Not analysed yet
sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia. hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia. *eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit. interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso. quid ,inquam, magno opere potuit Cleomenes facere?