# Institutio Oratoria 9.3.45

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.45

aliquando , sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. initia hoc modo: dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae. rursus clausulae ibidem statim, vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis. hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio. congregantur quoque verba idem significantia. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
