# Institutio Oratoria 9.3.51-57

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3, lines 9.3.51-9.3.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.51

sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; vel diversis:
arma virumque — multum ille et terris — multa quoque.
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, — bis senos cui nostra dies, — hic mihi responsum primus dedit ille petenti. sed utrumque horum acervatio est, tantum iuncta aut dissoluta.
omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit. fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus. gradatio , quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.
est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii legationem, nec obii quidem legationem sed non persuasi Thebanis.
sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit. et Calvi: non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt.
invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus , qui nostrum porro propagat genus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
