# Institutio Oratoria 9.3.59-61

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 9, Chapter 3, lines 9.3.59-9.3.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/9.3.59

cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis, sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra.
nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne illud quidem aposiopesin semper voco,
in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
