Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.62
Not analysed yet
altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. tertia ,quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur. id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.